193
72
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
tra spasmum, colicam, herniam, calculum
renum atque uesicae, stranguriam, dissuriam,
contra inflationes testium, atque contra
mnia uitia renum atque uesicae insecatur.
Duae uenae in poplitibus contra dolorem
renum & uesicae singularem habent uim,
si de eis sanguis eliciatur. Duae uenae in
coxis hydropisi, doloribus & apostema¬
tibus uesicae atque renum & pudendorum
auxiliantur, & contra podagram atque ge¬
nugram non modicum habent adminicu¬
lum. Sophena domestica, quae introrsus
à partibus tibiarum descendit, contra nimiam
retentionem menstruorum inciditur: ualet
etiam ad omnina uitia matricis, renum, coxarum,
lumborum, uuluae, uirgae, atque testium. So¬
phena syluestris siue sciatica quae extror¬
sus à partibus tibiarum descendit, contra do¬
lorem uesicae & intestinorum, contra arteticam,
ciragram, podagram, genugram, sciaticam, & con¬
tra paralysin insecatur. Duae uenae exte¬
riores super talis ualent ad nimiam reten¬
tionem menstruorum, omnia uitia splenis
auferunt, doloribus uesicae atque renumme¬
dentur, stranguriam denique & calculum abigunt.
Sophena
domestica.