193
Saluatella
leuae ma¬
nus.
PHILIPPIVLSTADII NORICI
siones quoque dextri lateris. Saluatella ue¬
ro sinistrae manus, si de ea sanguis extra¬
hitur, omnia uitia splenis ex repletione &
oppilatione emergentia curat: ualet etiam
in phrenesi, hemorroidibus, & torsioni¬
bus sinistri lateris: uitia renum tollit, atque
nimium profluuium menstruorum sedat.
Vena lateris dextri aperta ualet in liente¬
ria, dissuria, hydropisi, & caeteris aegritu¬
dinibus à causa frigida promanantibus.
Vena lateris sinistri insecta conducit apo¬
stematibus et excoriationibus uesicae, do¬
loribus lumborum, & inflationibus atque
oppilationibus splenis mirum in modum
medetur. Vena gibbi si aperitur, atram¬
bilem educit, atque doloribus renum mira¬
biliter subuenit. Venae quatuor circa pe¬
ctinem ex utroque latere uerendorum contra
nimium fluxum hemorroidarum aperiun¬
tur, omnia uitia uesicae ac pudibundorum
sedant, hemorrhagiam, lienteriam, & stran¬
guriam tollunt. Vena super praeputio ua¬
let contra hydropisin, & omnes dolores
membri uirilis. Vena sub praeputio con¬
tra