193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
73
guinis intoxicatione generari perhibetur,
solerti scrutinio disquirendum & proui¬
dendum esse arbitror, ne uitalia membra
ex infectione laedantur, quia uenenum sem¬
per & subitò desiderat ad cor: quod si ad
ipsum peruenerit ante sumptionem me¬
dicinarum, conclamatum est de patiente,
quia numquam aut difficillime curabitur.
Nam uenenum illud adeò est praesens, ut
ipsam medicinam à corde expellat. Si au¬
tem medicina ad cor transierit antequàm
uenenum, facillime ipsum uenenum à cor¬
de per eam arcebitur: & talis depulsio fit
per sudorem. Et quia saepius homo into¬
xicatur, & peste inficitur seipso ignoran¬
te & alijs circumhabitantibus: qua ex re
maxima saepe oriuntur pericula, Quia una
morbida ouis totum saepe corrumpit oui¬
le, ut in adagio est: ideo summe necessa¬
rium est, ut quilibet ad se habeat respectum,
& subsequentia signa (per quae pestis ut
in plurimum dignoscitur) diligentissime con¬
sideret, quia quanto maior in hoc solici¬
tudo extiterit, tanto minus periculi ori¬
K
Venenum
semper ad
cor deside¬
rat.