193
Signa pe¬
stis unde¬
cim.
Cur non ori¬
antur sem¬
per antra¬
ces.
PHILIP. VLSTADII NORICI
tur. Quod si quis deprehensum se ambi¬
gat, citò de deo cogitet, quia est aegritu¬
do quae de momento & in ictu oculi po¬
test hominem uita exuere. Primum ergo si¬
gnum est, si sub axillis uel circa pudibun¬
da, uel circa collum senseris oriri aposte¬
ma, uel antracem nigrum aut uiridem dis¬
coloratum in alijs partibus corporis, cer¬
tissimum est indicium pestis imminentis:
in peste tamen non semper oriuntur talia
ulcera uel apostemata, ideoque magis ad si¬
gna subsequentia est uidendum quàm ad
indicium praelibatum. Sed qui ergo acci¬
dit quod apostemata non soleant semper
oriri in corporibus humanis? Quando
enim ipsum toxicum est adeò intense ua¬
lidatum in corpore humano, & natura ipsa
ex uelocitate ipsius impedita sit, quo mi¬
nus possit succurrere, tunc non oriuntur
ulcera uel apostemata. Sicque majus est di¬
scrimen, quàm si antraces apparerent.
Quando uero ipsa natura se defendere at¬
que toxicum a corde expellere pro uiri¬
bus nititur, tunc eisdem in locis oriuntur
aposte¬