193
Colerici ci¬
tius inficiun¬
tur, quàm
sanguinei
vel melan¬
cholici.
Principijs
obstandum.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
potest euadere, ubi mille alij pereunt.
Quocirca ne contemnas in principio sta¬
tim adhibere remedia, quum praecedentium
signorum aliquod apparuerit, quia uene¬
num citius ad cor cholerici est penetrati¬
uum, quàm ad cor sanguinei uel melan¬
cholici. Homines certe calidae & humi¬
dae complexionis citissime inficiuntur, homi¬
nes uero calidae & siccae naturae minus
periculi habent. Hinc melancholici non
facile inficiuntur: uerum ubi pestis eos
quandoque corripuerit, cura circa eos est
multo difficillima, quàm apud alios. Et
ideo tali in re nullum certum tempus su¬
mendi medicinam praescribi potest: Ne¬
cessitas enim ipsa ferijs caret. Ergo prin¬
cipijs obsta. Sero medicina paratur, quum
mala per longas conualuere moras. Su¬
me citissime medicinam, & fiat phlebo¬
tomia: nec deum certe neglexeris, sed
quàmprimum tali in re auxilio omnipo¬
tentis dei utere, post hoc consilio & indu¬
stria experti medici. Et sic deo adiuuan¬
te, citissime ad pristinam sanitatem reduceris
De