193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
76
DE MEDICINIS CVRATIVIS,
ICAPVT XXXIII.
Qvum quem toxico hoc uideris suc¬
cumbere, ex intimo amore & cha¬
ritate, qua erga proximum (Euangelio eti¬
am attestante) obligamur, adiuuabis eum
confolando, suscipiendo, & custodiendo,
sicut si esset proprium corpus tuum. De
fuga nolo suadere uel dissuadere, faciat
unusquisque ut lubet. Primo ergo & ante
omnia diligenti animaduersione consi¬
dera, si in infecto lethalia & mortifera ap¬
pareant iudicia, qualia sunt, syncopis cre¬
bra, sudores frigidissimi, creber uomitus
color faciei diuersus, praecipue si nigre¬
scit, uiscosa atque glutinosa egestio nigra
uel plumbea, urina putrida, anhelitus foe¬
tens, creber spasmus, tumor totius cor¬
poris. Quod si ex praedictis indicijs con¬
sideraueris patientem usque adeò debilita¬
tum, nequaquam phlebotomia est faciun¬
da, sed exhibebis ei de subsequenti ele¬
ctuario, quod sic sit: Recipe boli armeni,
terrae sigillatae, ambo sint abluta & prae¬
K 4
Signa mor¬
tifera quae
plerunque
in infectis
apparent.
Electuari¬
um curati¬
uum.