193
potus re¬
frigerans.
confortans
& venenum
expellens.
Aqua hor¬
dei optima.
PHILIPPI VLSTADII NORICI
reiterabitur. Aut detur aegroto potus se¬
quens: Recipe aquae acetosae libram se¬
mis, aquarum endiuiae, portulacae, rosarum
ana uncias treis, succi granatorum acrium:
uel si non habentur, aceti uncias treis, zuc¬
cari panis libram unam, camphorae dra¬
gmas duas, fiat iulep & exhibeatur, quia
frigefacit & confortat, & uenenum mirabi¬
liter expellit. caue ne dederis aegroto po¬
tum, nisi aliquid prius comederit, & po¬
tus eius erit aqua hordeacea, quae debet
misceri cum aqua acetosae, si patiens calo¬
re infestetur, aut cum aceto, uel cum succo
berberorum, arengiarum: aut si est tempore
aestatis, cum succo ribes. Dum autem bullie¬
ris ipsam aquam hordei, ignescat lamina
aurea, quae saepius in praedicta aqua extin¬
guatur: quia quanto saepius, tanto melius
& sanius pro aegroto, praecipue si aegro¬
tus sit cholericus. Poteris etiam in ipsa hor¬
dei aqua permiscere succum rosarum uel ace¬
tosae, uel limonum, uel agrestae, aut acetum,
ad mitigandum & tollendum calorem pati¬
entis. Si uero patiens abundet phlegmate
uitreo