193
DE EPIDIMIA TRACTATVS.
92
uitreo (quod frigidius est inter caetera) si¬
cut fit in febri epiala & lippiria, quod ta¬
men rarissime contingit secundum Auicen¬
nam & Serapionem, tunc dabitur patien¬
ti uinum album clarum, & subtile limpha¬
tum cum aqua rosarum, & non sit nimis for¬
te. Vinum autem purum uenenum est infecti.
Plantae etiam pedum aegroti terna aut quater¬
na uice omni die fricari debent cum sale infecti.
& aceto, & pholae manuum saepius abster¬
gantur cum pannis calidis mundissimis,
& aliquando totum corpus tergatur cum
talibus linteis tepefactis, principaliter ue¬
ro quum patiens sudauerit. Et si patiens
non est nimium debilitatus, sudor debet
prouocari. Item tribus uel quatuor die¬
bus continuis detur ei de uno puluerum
praedictorum, quo facto optime tegatur,
& ab omni uento custodiatur, & sudet tan¬
diu quantum erit possibile, sed tamen ca¬
put non debet abscondi infra tegumentum
lecti, debet tamen mundissimis pannis be¬
ne tegi: & facies ipsa sit discoopta, ut pos¬
sit aërem & anhelitum ad se attrahere, &
M 3
Vide de
his Arnal.
de uilla no¬
ua libr. 4.
breuiarij,
cap. ult.
Vinum pu¬
rum uenenum
infecti.