313
70 Artis chymisticae
De Chymistico operatorio.
LIBER TERTIVS.
CAP. I.
Praecedenti tractatu diffini¬
uimus operationes chymi¬
starum, hoc autem illas deducemus
in actum: inquantum venerint
in vsum rei medicae. Non est enim
institutum nostrum, singulatim
ea tractare quae ab aliis olim scri¬
pta sunt: potius conabimur quas¬
dam generales operandi vias pro¬
ponere studiosis, quibus, omnes
praeparationes phisicarum medici¬
narum facilime possint apprehen¬
dere. Quapropter vsum triplicis
fornacis demonstrantes, docebi¬
mus tres mundi partes vtpote
vegetabilem, mineralem, & ani¬
malem destilare, nec non in medi¬
cinam phisicam praeparare. Pro
parte