313
Liber tertius. 71
parte minerali sumemus vitrio¬
lum Romanum, quod in oleum
praeparabimus in fornace media
reuerberatoria, & eodem igne de¬
stillabitur vinum in quintam essen¬
tiam suprema fornace, infima de¬
scensoria solidiores animalium
partes in oleum & aquam verten¬
tur. Has tres operationes quicun¬
que rite nouerit ex demonstratione
quam facimus imitari: nihil est
quod veniat in eius mentem, de
quo despondeat animum se prae¬
parare non posse phisica ratione,
non empirica. Hoc dico vt videa¬
tur ab omnibus, quaenam sit diffe¬
rentia inter phisicas praeparationes
& empiricas. Decet enim vere
phisicum hominem sua pręparare
indiuidua (pharmacopolis simpli¬
cia dicta) sine cuiusuis alterius rei
mixtura vel additione, quae praepa¬
e 4