469
Id euenit
nonnunquam
quibus hydrargyrum
colliquat ce¬
rebrum &
humores ibi
subsistentes,
aut qui va¬
poribus nimium
vtuntur, &c.
114
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
mas ponit intincta, sat aspera est, aliàs coque amplius. Facto sedimento cla¬
rum effunde. Immitte scobem cornu per biduum. Exemtam subige mani¬
bus oleo madefactis, vt sit massa, quam formis ferreis finges ad libitum:
vel: alkali de anthyllide, calx viua: Fiat ex his lixiuium in quo scobs macera¬
ta tractabilis euadit. Potes addere liquorem tingentem pro arbitrio.
Ebur emolliunt coquendo cum radice mandragorae per sex horas.
(Cum magna diuersitas sit ossium & cornuum, memineris de dispositis ser¬
monem esse, cum in hac parte naturae multum hallucinetur ingenium artificum.
Est & aliquid prodire tenus, &c. Mollescere autem & flexilia fieri ossa, etiam
historijs morborum notum est, sed insinuante se penitus humore, & humectant
compagem laxanteque.)
SVCCINVM MOLLITVM.
Id cera liquata, aut etiam oleo assequimur. Simile iudicium de simi¬
libus est, vt pice, bitumine, sulphure, &c. Sed aduertendus est animus, ne
anticipet fusio. Admistione verò cerae ista mollire, vulgaris est noticiae.
In succino emollitio tum ad alia facit, tum ad ferruminandas minuri¬ [unclear]
as & fragmenta vnienda.
TRACT. I. CAPVT IX.
De Magisterio ponderis.
Magisterium ponderis est, cum pondere res exaltatur.
Id autem potissimum in auro & argento requiritur, estque vna ex no¬
tis perfectionis, cum inter metalla aurum sit grauissimum, & ideò etiam
externo valori in monetis adiectum pondus est. Quod si deficit, compen¬
satur arte. Massa aurea vel argentea iusto leuior, coquitur in vrina cum
praecipitato corallino; vel affricatur hydrargyrus auro argentove consen¬
taneus & concolor factus: vel coquuntur in lixiuio concinuato ex sulphu¬
re & calce viua: vel cementantur cum sulphure aut praecipitato fixo, vel
hoc. Recipe puluerati salis semunciam, tantundem lateris triti, colcotaris
quadrantem. Misce. Auri lamellas illine albumine; asperge calcem lunae,
sicca. Cum priore puluere fac stratum super stratum, & cementa vel in
pixide, vel inter tegulas. Aurum inde solet albescere. Induc ergò colo¬
ritium, & prehensum forcipe in igni tene donec excandescat. Post extin¬
gue in vrina.
Quomodo pondus per admistionem, aut compositionem augea¬
tur, vel etiam tincturam elixyris, in suis magisterijs explicatur, modo no¬
tum sit, qua re mista crescat, nempe hydrargyro fixo & calcibus metallicis,
&c. Siue solis, siue adiectis mineralibus vt in sublimato, vsifure, &c.
(Pon¬