469
DE MAGISTERIIS.
117
Ita molle sequitur humectationem: durum, exiccationem & calorem, & fri¬
gus. Ita est de subtili, spisso, lubrico, aspero, &c. Quanquam etiam aliis artificiis
quaedam ex illis possint conciliari, & diuersos gradus, diuersosque vsus seu accommo¬
dationes qualitatum diuersae sequuntur affectiones, &c.
TRACT. I. CAP. XI.
De Magisterio exaltati coloris per tincturam
proiectilem.
Magisterium coloris est, cùm rei cuiusque color ad optimum summumque
gradum in genere quaesito perducitur.
Neque vero tantum color pręsens è gradu inferiore ad superiorem exal¬
tatur, sed & qui in potentia est, seu in abdito, in actum vel manifestum euo¬
catur: nonnunquam etiam peregrinus inducitur ad exemplum eius quod prę¬
stabile est in suo genere. Si color simul fixus & constans est, magisterium est
nobilius.
Est & cum saturum spissumque quaerimus, est cùm dilutum, & cum per¬
spicuitate certa coniunctum, qualis nempe est in definitis corporibus puris¬
simis terreis vel aqueis. (Nam magisteria omnia consistentiam terream vel
queam habent, propter conseruationem aërea & ignea non expetitur, nisi aliquan¬
do in vsu ipso, coelestem autem similitudine cogitamus potius, quam obtinemus.) Ita¬
que vbi perspicuitas simul exoptatur, studendum non tantum tincturae est
sed & attenuationi & exactae puritati, prout est perspicuitas. (Multae enim sunt,
vt gemmea, vitrea glacialis, &c. & in his admodum varia intensione & remissione.)
Porrò coloris magisterium variis absoluitur modis, (sine rem homoge¬
neam spectes, vt talis ipsa maneat, de quo potissimum hic sermo est, siue eius mistu¬
ram, de qua alibi) inter quos excellunt, primum coloratio per proiectionem
tincturae formalis: postea per imbibitionem tingentis liquoris: tertiò per ma¬
nifestationem occulti, efficacia caloris sicci: insuper per ablutionem, tandem
per tincturam externam, vt sic, quanquam plurimi possint esse alij modi: (vt
mistio coloris, imbibitio, vstio, tostio, extersio, politura, extinctio, cementatio, in
liquibus nutritio per succos commodos, quo pacto aiunt pilos mutari quibusdam
nimalibus esu & potu certarum rerum: ita nutritio corpus succulentum etiam bene
coloratum reddit, quae res ad Medicos spectat, &c) inter quos vsus istos excellen¬
tiores notauit, tamen omnes reuocentur ad colorationem internam & externam.
Coloratio interna est, cùm tota substantia penitus tingitur, non externa
tantum superficie, sed & intus secundum minimas, qualis primum est, quae
proiecta medicina spirituali absoluitur. Haec interdum alias quoque perfecti¬
onis praerogatiuas introducit, & tunc censetur naturam rei transmutare, de
quo peculiari praecipitur capite. Frequentius duntaxat colorem substantia
manente perficit, etiam sine notabili pondere, quanquam vix fieri possit, vt
planè nullum introducat, cùm corporeum quid sit.
Sed