469
Nam frigus
q. priuatio
est caloris,
qui est tan¬
quam for¬
ma cumqua
generatio,
bi corruptio
potius.
116
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
tur, aut etiam in ipsis incenditur aqua ardens. Alia per commistionem
exaltantur calore. Alia per abstractionem caloris actum impedientium.
Itaque & extractiones huc inclinant, nisi quod suo in loco sint relinquendae.
Procuratur calor vberior in plantis & animalibus nonnunquam per nutri¬
tionem, & locorum delectum, & quibus calor inualescit.
Magisterium refrigerationis interius quidem peragitur dissipatione
spirituum calidiorum in reuerberio, & postea elutione crebra rei commi¬
nutae in aqua frigida. Ita non calor tantum, sed & acrimonia tollitur, euadit¬
que res frigidior. Sic veteres calcinabant aut vrebant metallica, & alia mi¬
neralia, vt cadmiam, aeruginem, &c. postea eluebant.
Sed hoc magisterium ratione vsus duntaxat rem exaltat: id quod spe¬
ctatur etiam in his quae gulae gratia, aut aliàs actu externo refrigerantur, ve¬
luti vinum niuibus, glaciei, frigidissimis fontibus, aquae solutionis salis pe¬
trę, &c. Per vasa immissum. Valet & hic commistio frigidorum per imbibitio¬
nes, compositiones, &c. Quibus cognata est nutritio per frigida moderata.
Quae per naturam frigida sunt, extractione ad exercendum actum su¬
um euadunt agiliora. Sed & his sua est classis.
Humiditas extollitur in viuentibus quidem per nutritionem ex hume¬
ctantium copia: atque ita naturae opere interdum abutitur artifex: in alijs ve¬
per vaporationem, incerationem, imbibitionem, quin & extinctionem
in aquis humectantibus, quae res coniuncta est cum mollicie, de qua suprà.
Itaque ad humidas cellas, balnei vaporem, fimum, scrobes, puteos, &c. Col¬
locantur res, vbi ita humescunt, vt etiam diffluant quaedam, vt sales, &c.
lijs instillamus rores, seu aquas certas per imbibitiones &c.
Huius loci est ars Mesuae, Auicennae, & aliorum, qua ex aridis rebus ad con¬
diendum fiunt succulentae. Exemp. gr. Mirabolani aqua plurima perfusi insolen¬
tur diebus octo, postea colloca in dolio vel scrobe seiunctim inter arenas humidas
multas, atque sepeli. Hic saepe perfundantur aqua, & quaternis diebus arena mute¬
tur, donec humefacti intumescant.
Siccitas exaltatur humiditatis ablatione, aut prohibitione. Itaque quae viua
praeparare volumus, vt postea nobis exhibeant partes sicciores, ea nutrimus
minus, idque rebus potestate siccis: & est plaerumque coniunctus calor, quan¬
quam & frigus exiccet. Valent hic eadem artificia, quae in calore, cementatio
scilicet, vel omnino reuerberatio, sub qua est vstio, tostio, &c. Postea etiam
abstersio humiditatis, & cuiuslibet modi humoris abstractio. In calore tamen
notandum, quod si per eum siccamus, neque tamen coniunctum aut manen¬
tem volumus, vt aut modico vtamur, veluti fit in senta expiratione, coagula¬
tione, apricatione, euentilatione &c. Vel fomenta caloris, spiritus acres elua¬
mus. Sed facilius est siccitatem exaltare, quàm humiditatem.
Porrò primas illas qualitates exaltatas comitantur secundae. Itaque &
simul per illas magisterio huic subiunguntur. Dictum autem de his est in ma¬
terialibus.
Ita