469
DE MAGISTERIIS.
121
color vitrioli diluti, si aqua soluatur, & in lebete cupreo addita pauca vrina
puerili, coquatur mediocriter quousque placeat color. Inde coagulatur de¬
nuò. Aqua rosacea, in qua solutus fuerit salammonius, affusa coraliis prae¬
paratis, euadit caerulea. Vide infra in tincturis productis.
TRACT. I. CAP. XIII.
De coloratione per calorem solum.
Hic modus colorandi est, cùm è potentia in actum, seu ex occulto in ma¬
nifestum color protrahitur adhibito calore duntaxat alteratorio.
Neque solum principali exaltationis fine hoc fit, sed & inseruit tinctu¬
ris arcanis.
Calor autem subministratur modò ex ignis viui foco, modò per cau¬
stica potentialia: vnde discerni haec operatio potest. Vtrobique tamen magnae
est industriae nosse, & attendere gradus caloris adhibendi, & dispositiones
agentium, patientiumque, quae si ignotae sunt, non exaltatur, sed deprauatur
potius opus. Quaedam lenissimo calore longo tempore quasi maturescen¬
do, coloris perfectionem acquirunt, exemplo rerum naturalium: Quaedam
mediocrem poscunt, nonnulla violentum, eumque non tantum ex actualibus
ignibus, sed & potentialibus, & id diuersis temporibus, aut etiam simul. Non¬
nulla sunt eiusmodi, vt diuersis regiminum modis diuersimodè proficiant,
eueniatque aliquibus additamentis, vt quod calor simplex tardissimè asseque¬
retur, id paruo tempore emergat. Interdum longa serie per multos colores
ad vltimum iter est: interdum intercedunt pauci: quaeritur potissimè in me¬
tallis is, qui fixus & constans est, qualis est auri & argenti, tametsi aureus tan¬
dem in rubini tincturam exaltetur, videaturque hic color terminus esse in
classe ista igniendorum, propter similitudinem flammeae rubedinis, ad quam
naturaliter etiam contendit ignis.
Cera, mel, & alij succi apricando saltem colorantur.
Diphryges primùm sit è luto Cyprio arefacto ad solem, & postea sar¬
mentis ad rubedinem tosto. Tertium item paratur ex pyrite ęroso reuerbe¬
rato ad rubricam. Quartum ex lapide factitio metallicorum septies reuer¬
berato.
Ita in lapidis magisterio leuissimo calore, qui etiam frigus censeri pos¬
sit ad reliquos gradus, nigrescit materia, fitque caput corui in star fuliginis ca¬
minariae, cum lentore tamen & grauitate metallica (itaque & sulphur nomi¬
nari solet). Ab hoc iter est in albedinem paulò intentiore, ita vt è nigro plum¬
beus euadat color, & cinereus, post albus, ex quo iter est per caudam pauo¬
ninam, seu varias colorum multiplicium scintillas, in citrinum & rubeum, in
quo terminus est quem assequimur calore gradus tertij, aut etiam reuerberante.
Albae metallorum calces, vt cerussa &c. Ex albedine citrinescunt, post
s 2
rubes¬