469
122
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. I
rubescunt, tametsi plaerumque si quid sulphureorum halituum adhaeret, sta¬
tim ab albedine fuscentur. Et sic fit plumbago lutea corpulenta, & sandyx
ex cerussa, quae tamen differunt à croco eiusdem nominis subtilitate elabo¬
rationis, vt infra dicitur. Patina caua (inquit Agricola) in prunas imponitur,
inque eam friata cerussa conicitur, rudicula agitatur, dum traxerit ruffum
sandaracae colorem. Fit & minium secundarium ex lapide plumbario &
rena plumbaria per reuerberium, donec rubeant. Inde teritur, cribratur, &
molitur. Sic hydrargyrus praecipitatur in album vel cinereum, ex hoc fla¬
uescit, postea rubescit, sed & conuertit se, nisi fixus est, & mirè splenden¬
tem albedinem, nonnunquam & flauedinem scintillantem ex se reddit.
Eius naturam imitatur stibium, sulphur, & similia, quae miris modis
variantur, nonnunquam tamen cum iactura substantię, vnde etiam euadunt
perspicua.
Chalcanthum Romanum & Vngaricum solutum & reductum leui
calore albescit, inde mutatur in citrinum, & rubeum tandem calore aucto:
quod colcotar appellant.
Stibij flores è nigro producti albent igni eliquante & spiritus suscitan¬
te: inde flauent rubentque, & hoc in metallicis, alijsque quibusdam minerali¬
bus solenne est.
Quaedam cum additamentis reuerberantur, veluti quae cementantur
cum pulueribus, vel pasta coloritij. Ita aurum saepius cementatum tantam ac¬
quirit rubedinem, vt non amplius pro auro agnoscatur. Ita corrigitur nigre¬
do cupri, & argentum coloratur rubeo.
In nonnullis crebra excoctio fusoria idem praestat, quae tamen res con¬
iuncta est cum expiratione halituum infuscantium, propter sulphur impu¬
rum, & immaturum.
Ignes potentiales sunt in aquis fortibus & stygijs, quaeque aliàs acredi¬
nem ad certas res determinatam obtinent, & non tantum aquae, sed & pastę
coloritij liquidiores praestant idem.
Ita argentum in lazureum resoluitur (de quo videndum est in calcibus
& crocis, &c.) ferrum in ruffum puluerem, vel etiam cupri colorem acqui¬
rit ab aquis vitriolatis, cuprum virescit, &c. Nonnullis adiuncta est coho¬
batio & nutritio. Nam eadem aqua saepius abstracta refunditur, & color
paulatim exaltatur, vt in chalcantho, stibio, & similibus. Stibium etiam sta¬
tim in album calcem abit ab aqua forti, sed ea per cohobia erubescere discit
concurritque tunc etiam ignis actualis. Ita sulphur aqua forti per cohobia
alteratur, ita hydrargyrus praecipitatus, estque idem etiam cum fixatione:
(plures enim operae & scopi interdum concurrunt.)
Nec è potentia tantum producitur color diuersus, sed & idem illustratur
per hunc modum. Ita aurum per stibium saepius fusum, & postea cum plumbo
fulmi¬
Inde fit hae¬
matinus seu
sanguineus,
aut coralli¬
nus: quae vo¬
catur rubes
do haemati¬
na mercurij
&c.