313
Philosophia. 163
sum vera medicina corrigens &
transmutans id quod non est am¬
plius in id quod fuit ante corru¬
ptionem, ac in melius, & id quod
non est, in id quod esse debet.
Ecce prae foribus conscientiae ve¬
strae sum noctes ac dies pulsans.
& non aperitis mihi? tamen ex¬
pecto mitis, nec à vobis irata rece¬
do, sed patiens iniurias sustineo
vestras, cupiensque per patientiam
ad eam exhortando vos, ducere.
Venite iterum atque saepius ite¬
rum venite, qui sapientiam quae¬
ritis, & emite gratis, non auro nec
argento, minus laboribus pro¬
priis, quod offertur vobis vltro.
Sonora vox, suauis & grata phi¬
losophantium auribus. O fons di¬
uitiarum inexhaustibilis veritatem
& iustitiam sitientibus. O desola¬
torum imperfectioni solatium.
l 2