313
164 Speculatiua
Quid vltra quaeritis mortales an¬
xij? cur infinitis animos vestros
curis exagitatis miseri? quae vestra
vos excaecat dementia quęso? cum
in vobis, non ex vobis sit omne
quod extra vos, non apud vos
quaeritis. Proprium hoc solet esse
vulgi vitium, vt propria contem¬
nens, aliena quae sunt semper ap¬
petat: proprium hic pro nobis ap¬
propriato sumimus, nam ex nobis
ipsis nihil habemus boni, sed si
quid habere boni possumus, ab
eo qui solus est bonus ferimus ac¬
ceptum: econtra quod habemus
mali, nobis ipsi nos appropriaui¬
mus ex alieno malo per inobe¬
dientiam. Proprium ergo nihil ho¬
mini est ex suo, praeterquam ma¬
lum quod possidet: quod ex bo¬
no bonum habet, non ex seipso,
sed contribute proprium habet,
ex