313
170 Speculatiua.
vlterius quas proptietates habeat
veritas, pietatem scilicet cum iu¬
stitia iunctam inseparabili nexu.
Est enim pietas gratia diuinitus
data, quae docet vnumquenque
se verè cognoscere. Iustitia qui¬
dem retributio cuiusque cuique
quod suum est, dicitur: quicun¬
que virtutes has possidet, omnium
est ditissimus. Sciendum est etiam
hoc loco pietatem operari pacem
& misericordiam, de quibus suo
loco dicetur. Restat nunc vt phi¬
losophici studij partem alteram
intueamur, quae necessitas est.
Victu quidem & amictu carere
non possumus, ergo nobis sunt
necessarij. Deliciis in cibo potu¬
que, vestium quoque luxu byssino,
coccineo, purpureoue carere qui¬
uis (etiam qui habet) potest, ergo
non sunt haec necessaria. Pauci sunt
qui