313
Philosaphia. 171
qui necessitatem obseruant phi¬
losophicam, vulgarem quis non
vel ydiota quiuis inuite sustinet,
eoque solo carere cupit, quod as¬
sequi non potest. Iudicat omnia
vulgus superficialiter secundum
appareutiam, secundum profun¬
ditatem sunt qui iudicant fere
nulli: hinc fit quod veritas exosa
sit, cum sub lacero cortice prodit
in lucem. Plus possunt nunc splen¬
dida vestis, & armillae, torques &
monilia, quàm ipsa veritas & sa¬
pientia. Quid mirum, cum sapien¬
tia summa mundo stultitia facta
sit, haec vero sapientia: testantur
scripturae sacrae. Veritas ipsa Chri¬
stus ac sapientia tollitur a mundi
sapientibus, quia ex mundo non est
attamen superat mundum, Barabas
vero latro potius eligitur, quia
fuit ex mundo vitiosus. Cur mira¬
mur