313
Philosophia. 181
remus ex veritate? Audi frater,
sicut à preciosissimo de vilissimo
creati sumus, ita propter mate¬
riam ex qua facti, sumus ad vile
quoduis proni magis, quàm ad id
quod nos de vili preciosissimos
post illum fecit: imo potiores
angelis, si mansissemus in tali di¬
gnitatis gradu. Admiremini quot
quot mecum estis mortales mise¬
ri, quod summus rerum artifex
vilissimam de limo terrae mate¬
riam contractare manibus volue¬
rit, & ex ea preciosissimam excitare
creaturam: non abs re factum pu¬
temus, sed vt agnoscamus quid¬
nam simus, & ab elationis super¬
bia nos contineamus: quod secus
facientes nemo nostrum non pau¬
perem quem Deus elegit, odit,
cum tamen ex eadem massa, qua
facti sumus omnes, constet: hinc
m 3