469
DE MAGISTERIIS.
127
huic artificio. Sed cerussatae facies caueant sibi à fumo sulphuris quo deni¬
grantur. Est & lusus in tali tinctura, cum per flammas sulphureas, & simi¬
les decolorantur praesentes, &c.
TRACT. I. CAPVT XVI.
De magisterio odoris.
Magisterium odoris est cum res odore exaltatur; idque artifices potis¬
simum moliuntur in operibus, quibus inter elaborandum aliquid in¬
grati odoris accidit, vt in empyreumatis oleorum, aquarum & similium; de¬
inde etiam in his quae aliàs per naturam odorem paruum, molestum, vel et¬
iam nullum habent; cum tamen ad gratiam in vsu eiusmodi nota sint exaltanda.
Empyreumata, & aliàs etiam quidam ingrati odores, (vt rancor vn¬
guentorum, oleorum, resinarum, &c.) tolluntur modò crebris ablutioni¬
bus ex aceto odorato, aqua rosacea, vel alijs ad vsum aptis, nonnunquam
etiam pura frigida: modò insolatione in libero aëre, nidor paulatim sinitur
expirare, idque potissimum fit in oleis & aquis destillatis, quae suis vasis con¬
tenta ita obstruimus, vt relicto spiraculo fuga sit spiritui igneo: quod si so¬
lem non tolerant; saltem ita in opaco relinquuntur quousque corrigantur.
Idem praestat nonnunquam repetita destillatio, nempe in his, in quibus
dor foetidus aut molestus in crassiori parte & feculenta haeret; sicut fit in
leis è cranio, lignis, &c. Per descensum factis. Est tamen hoc magisterium
coniunctum cum segregatione, atque ita extractis coincidit. In aliquibus
compositionis magisterium concurrit. Quaedam vnà incoquuntur, com¬
macerantur, aut etiam inter destillandum vel in alembico ponuntur, vel in
vase, aut receptaculo, vt praeteriens spiritus vel liquor odorem suscipiat, idque
non tantum fit in prauis corrigendis, sed & inodoris odore bono instruendis.
Est & cum ante extractionem res extrahendas alteramus per apposi¬
tionem, vel strata mutua. Ita amygdalae prouinciales incisae minutim ster¬
nuntur vicissim cum floribus odoratis, vt iasmini, rosarum, &c. Item cum
romatibus, &c. Idque fit frequentius quousque sat odoris est combibitum.
Inde extrahitur liquor per expressionem.
Nonnulla aquis odoratis consperguntur, vt chirothecę, chiromactra,
crines, vestes, &c. Alia suffumigantur, aut etiam accubitu odorem imbi¬
bunt, vt quae ambari & moscho adiacent, &c. Nonnullorum odor in sua
specie intenditur, quo pacto aiunt moschum super latrina suspensum odo¬
ratiorem fieri.
Aqua fimi bubuli elaboratione euadit odorata inter destillandum.
("Patet hic locus etiam adulterijs, vt cum hoedinus sanguis quadruplex, cum
moschi vna parte componitur, & pro moscho venditur," sicut docetur apud Portam,
"sed ex fractura lucida agnoscitur impostura. Viri boni est ab eiusmodi artibus alien¬
num esse.")
TRA¬
t