469
Ita faciunt
dulcem prae¬
cipitatum per
aquam al
luminum sae¬
pius abstra¬
ctum.
128
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
TRACT. I. CAPVT XVII.
De Magisterio saporis.
Magisterium saporis est, cum in sapore fit exaltatio. Itaque & pharma¬
copoeia & coquina, cellaque hinc instrui potest.
Potissimum autem Chymicus hoc vtitur in acrimonia corrigenda, &
empyreumatis gustum attinentibus tollendis.
Acrimoniae eluuntur primum digestione, macerationeve in vini spi¬
ritu, qui saepè abstrahendus renouandusque est, donec nihil secum eue¬
hat acredinis: postea etiam dulci stillatitia, aut pluuia, item saepius infusa, &
abstracta denuò. Inseruit itaque hoc magisterium tum alijs magisterijs per
acria praeparatis, tum essentijs nonnullis corrigendis.
Pari modo acor rerum aceto maceratarum seu tollitur, seu reprimi¬
tur. In quibus planè aufferri nequit; mistura cum liquoribus lenientibus
succurrit, si quidem vsum spectes: & sic acres spiritus corpori salubriter
possunt ingeri.
Empyreumata gustus conueniunt cum correctione in odoratu. Valdè
enim vicini sunt hi sensus. Ita reuerberatarum calcium acrimoniae igneae
abluuntur, &c. Vinum alijque potus & cibi, afflatis, incoctisve saporibus,
aut immaceratis, immistis, &c. Variè alterantur, quae res ad oeconomiam, &
pharmacian spectat: & inprimis vinum sapores etiam vasorum suscipit. Vn¬
de quod stetit in vase maluatici recens effusi, maluaticum quid sapit, &c.
Mizaldus acidum vinum iubet corrigere olla aquae bonae plena, immissa
vino per triduum, obstructa tamen. Chymicus ad id olea sua, & essen¬
tias porrigit. Ita si acorem minatur, oleo sulphuris corrigitur, vel vini quin¬
ta natura, aut spiritu eius aromatisato, quod aliqui putant se obtinere pos¬
se radice brassicae: quae alterandi ratio in multis quoque alijs potissimum
medicinis praestari potest; & conuenit cum coloratione per proiectionem
spiritualis tincturae, quae citra corporis euidens augmentum, virtutem in¬
tendit. Idem singulari sublimationis modo per aquam tractum saporem mu¬
tat, vt sit vsui congruus: sed & vim sulphuream, tartareamque ponit. In ace¬
tum abit putrefactione; quanquam haec corruptio potius sit quàm exalta¬
tio, nisi respectu vsus, qui acetum vini poscit, non vinum.
Quorundam sapores in sua specie exaltantur, vt acetum fit acrius, pri¬
mum aquositate per destillationem subtracta; postea procurata putrefactio
ne per calorem externum, insuper medicinis infusis, vt hordeo tosto, pisis, sa¬
le tosto, fermento, pipere, pyrethro, proprio sale & crystallis, &c. Inijciun¬
tur & lapides igniti: vel pars eius quinta coquitur, & additur reliquae, inso¬
laturque: inijciunt & radicem rubi, vstas glandes, testas ignitas, & alia.
Salis sapor intenditur crebra solutione, filtratione & coagulatione,
donec aquositas secedat; id quod & tostione, acquiri potest, & destillatione &c.
Quae¬