313
Philosophia. 241
tibimet infers metuis. O miserum,
& insatiabile corpus, qui uod ab eo
cauere nescit quod nocet, idque
timet quod ipsum est. Vides ergo
brutis humanum Corpus menti
suę dissonum infoelicius esse, cum
irrationalia nihil praeter sibi ne¬
cessarium appetant, Rationalia
vero minime quod opus est, at
magis quod necat sollicite procu¬
rant. Ad ea nunc deueniamus quę
in corporis vsum extra ipsum
expetuntur, vt sunt omnis gene¬
ris diuitiae propter quas indies
miris diuersisque modis torquen¬
tur hominum corpora mentem
non assequuta. Quid non moliun¬
tur, quae non humana pectora
subeunt pericula, quibus animam
in exitium, & corpus miserum di¬
strahant ab animo: non alia de
causa quàm vt sibi de proprio cor¬
Cla. Philo.
q