313
242 Speculativa
pore fingant idolum, quod bysso
purpureo coccinoque torquibus,
& armillis adornatum supra Deum
tacite non verentur adorare. Ma¬
iorem sui ipsius quam alterius
idolatriam hanc esse quis ibit infi¬
cias, aut mortem horum esse finem
omnium? O corpus ignatum, nihil
praeterquam te ipsum formidas:
nam ex te mors per appetitum
initium sumpsit, nil etiam appetis
quàm quod ex te est, vtpote cor¬
ruptionem, quae mortem inducit
quam times. Vide igitur quam tu
tibimet minime constes, quamque
aliis, cum tibi non possis, resistere
valeas. Resipisce quaeso dum
potes, nobis adhaerens, ne tarde
nimis cupias. Ad Frequentiae
nunc hortos deuenimus, ibi te
plura de hac re licebit audire.
Recap