313
266 Speculatiua
reperitur, falsum est, tam in ratio¬
nalibus, & sensibilibus, quàm in¬
animatis. Est enim fides eorum
certitudo quae audiuntur, & non
videntur, hac ratione dictum est
fidem ex auditu fore, quia quod
videtur, fides non est, sed scientia
certa per oculum demonstrata:
eius testimonium praebet scriptu¬
ra sacra, Credidisti quia vidisti,
Beati qui non viderunt & credi¬
derunt. Est in rebus naturalibus
veritas quędam, quae non videtur
oculis externis, sed mente sola per¬
cipitur, cuius experientiam fece¬
runt Philosophi, eiusque talem
esse virtutem compererunt, vt mi¬
racula fecerit: quapropter miran¬
dum non est homines fide fecisse
miracula, cum inanimata etiam
idem virtute sibi contribura prae¬
stare possint. In eo tota consistit
ars,