469
Vide c. i. li. 5.
magia.
134
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Eadem est ratio mutationis in argentum, si pro auri medicinis sumun¬
tur argenteae, quales sunt elixyr argenti, aqua argentea, quam Dianam no¬
minant, sublimatus fixus, &c.
Plumbum peculiariter in aurum transire scripsit Lagnouerus in hunc
modum: Redige plumbum in mercurium, affunde ei oleum solis (est aurum
potabile per aquam fortem) colloca in phiola in arenam per gradus ignis,
ta vt ad medium vsque sepelias, donec fiat materia cinerea. Postea immerge
profundius aucto igni per horas quatuor, donec citrina euadat. Tandem
penitus obrue, auctoque igni fige. Fixum reduc cum borace, & aurum
erit.
Stannum in argentum mutat Porta, peculiari hoc modo: Calx stanni
maceratur aceto, & soluitur, coagulatur & reducitur per plumbum in co¬
pella. Argentum ait plumbo innatare: iniectis pilulis ex calce & sapone ad
fundum demergit, quod fit etiam per salem petrae, & sulphur. Inde proce¬
dendum est ad fulmen.
Verum hoc argentum esse non potest, sed duntaxat stannum induratum: quo
tamen euadit ad malleum fragilius. Et solet promtè calx inter reducendum vitres¬
cere: vide ergo an non potanda sit prius aqua argentea. Eiusmodi occultationes oc¬
currunt & in aliis. Non temere periclitari quenquam iusserim, sed nec ausim ex
arte exturbare, quae tantis artificibus placuere. Fruatur qui potest, & interim ad
vniuersale illud maximè decantatum peruenire studeat.
FERRI IN CVPRVM MVTATIO.
Scobs ferri minuta maceratur in aqua vitriolata, aut in ea coquitur,
donec ad constantiam coloris & teneritatis peruenerit.
Aliter; Florum aeris (aeruginis) vitrioli, salis ammonij quantitas analo¬
ga commiscetur, vt fiat puluis, qui coquitur in aceto forti per mediam ho¬
ram. Inde statim immissa ferri limatura vnà coquitur: cùm respondet color
& consistentia voto, reducitur:
Paracelsus ita etiam aliter: "Scobis ferreae libra vna, hydrargyri selibra: po¬
nuntur in lebete ferreo, & affusis aceti mensura, vitrioli quadrante (vnciis tribus)
salis ammonij sescuncia, coquuntur cum continua agitatione per lignum. Si defi¬
cit acetum, instauratur adiecto etiam alio chalcantho. Inter coquendum quod è
ferro in cuprum abijt, irrepit in hydrargyrum, qui post horas 10. vel 12. separatur
expressione per corium: reliquum diuaporatur, scobs reducitur."
Aliter ex Porta: "Fuso ferro asperge sulphuris viui paulatim quantum
possit capere. Effunde in virgas, eritque friabile: solue aqua forti in calcem,
quam reducito."
Cementantur etiam laminae ferreae cum vitriolo calcinato, vel oleo
vitrioli restinguuntur.
Qui