469
DE MAGISTERIIS.
135
Qui negant metallorum transmutationem omnem, hinc euidenter redargu¬
untur. Vulgo enim constat haec mutatio per aquas vitriolatas, & ad montem Car¬
pathum Vngariae solennis est illa conuersio, cuius descriptio sic habet:
Aqua ferrum corrodens est ad Smolniciam, quod oppidum ad arcem. Zepu¬
siensem pertinet, intra montes, vnde quondam metalla eruta sunt. Extrahitur autem
haustro, quod ab aqua supernè illabente impulsum, circumactu & tractu funis, cui
implicati sunt crebri nodi coriacei, implet fistulas, per quas funi meatus est, quibus
adiuncti canales effusam aquam excipiunt & emittunt sub dium in alueolos in terram
defossos, quibus ferrum siue vetuis siue nouum imponitur. Quae minora sunt ferramenta,
citius adeduntur. Solea ferrea equi consumitur intra horas 24. Quae verò sunt cras¬
siora, qualia sunt quae in vicini montis ferrariis hunc in vsum fiunt: postquam per
aliquot dies aquae immersa iacuerint, ceu limo quodam obducuntur adesa, eoque statis
temporibus abluuntur, & purgantur, vt in id quod superest ferrum, aquae vis effi¬
cacius penetret Quod pereso ferro manet luto simile, cuprum est, (ipsi cementum vo¬
cant) id in fornace conflatur in massam, & deinde per aliam fornacem eliquatum fit
purius & purgatius, & ad omnes vsus non minus vtile, quam quod fit ex metallo cu¬
ius multae sunt fodinae eo in loco. Non dubium est autem quin aqua hanc vim à ve¬
nis metalli trahat, praesertim à pyrite aeris, &c. Paracelsus in Chirurgia magna. Ferrum in cu¬
prum, Venerem in Saturnum mutari nemo est qui ignoret. Idem Agricola, Baccius
& alij testantur: & nominatim Agricola modum exponit duplicem quorum vnus
est per aquam Smolnicensem, alter per Chrysulcam veterem.
Ferrum in plumbum mutare docuit Paracelsus, nempe fieri id. si quis scobem
ferream cùm aequali fluxu, eoque optimo in catinum iniectam ad fornacem anemiam
reuerberet, cementetque ita per horam sine fusione, tandem verò igni fortissimo bene
fundat. In catino per se refrigerato inueniri ait regulum plumbeum in imo.
Ferri in stomoma seu aciem transmutatio poterit fortè etiam annumerari
mutationibus in qualitate, sed cùm species sint vt numeri, & quidam diuersas spe¬
cies esse dicant, huc referatur. Ferrum durum, ductile ante folles cum fluoribus eli¬
quetur acri igni: Liquatura agitetur saepius, vt ferrum mollescat vt massa panis.
Massa illa extracta dilatetur super incude, perfundaturque frigida in eam proiecta.
Frangatur malleo: fragmenta cum noua materia recoquantur, agaturque vt prius,
& fiet acies.
Idem & cuprum vertit in plumbum hoc modo: Hydrargyri sublimati, ar¬
senici fixi aequales miscentur cum eliquato cupro, vt fiat corpus album instar argenti.
Hoc granulatur, additur par quantitas fluxus reductorij. Cementatur primumsi¬
ne fusione, post funditur: regulus exit plumbeus.
Regulus stibij videtur genus plumbi duri esse, saepe eum fundunt, & restin¬
guunt in aquis, succisque mollientibus, vel pinguedinibus, donec plumbi acquirat.
molliciem postea verti in stannum elutione potest.
Nam plumbum in stannum transit, si saepius calcinetur, vel granuletur, elua¬
tur lixiuiis salium, vitrioli, &c. & reducatur. Testes sunt Agricola, Paracelsus, cum
omni¬
u
Georgius
Vuernherus
de Vngariae
aquis miran¬
dis.