313
Philosophia. 277
quod in arena fundatum esset, &
non super petram ruere fuit ne¬
cesse, cuius ruinae quidem non
maius vestigium relinquitur quàm
vt posteris horum stultitia pateat.
Quòd si super veritatis petram
Gentiles aedificassent, stabile fuis¬
set regnum eorum. Non sunt ho¬
minum sequenda vestigia, sed ve¬
ritatis, in qua stabilia sunt omnia.
Melius non poteris confirmari
frater, quàm per virtutem ipsam
quae nihil aliud est, quàm veritas:
hanc si in omnibus operibus tuis
& verbis obseruare conatus fueris
totis viribus, ipsa te confirmabit
indies magis, donec in praelio po¬
tens factus vt leo mundi vires om¬
nes euincere valeas, mortem non
timeas, nec quicquid diabolica
tyrannis excogitare possit violen¬
tiae: vt aurum purum in igne sem¬
s 3