313
276 Speculatiua
In altissimi solius virtute fitam
esse veritatem omnem non dubito.
P. Iam confirmatione dignum
exhibuisti te: quapropter animad¬
uerte ad ea quae tibi sum exposi¬
tura. Potentia est acceptae virtutis
à domino Constantia. Non est
quod quispiam putet se vel mini¬
mam virturis scintillam aliunde
quàm à Deo habere posse. Quod
si quis à seipso vel ab alio quam
dictum est quaerat, loco virtutis
vitium in sui pernitiem conseque¬
tur. Sic soliti sunt Gentiles olim
operibus heroicis (vt vocarunt)
virtutes non alia de causa venari,
quàm vt posteritati famam de se re¬
linquerent, in ea summum bonum.
& foelicitatem sibi misere ponen¬
tes, Verum quinam eis successerit,
huiusmodi memorabilium exitus
aperte nos docuit. Regnum eorum
quod