465
SERMONIS VERIDICI
6
De probatione Metaphysici magisterij.
CAPVT TERTIVM.
Expositio physica.
QVod est inferius, est sicut id quod est superius,
et e contra.) Postquàm de veritate
protestatus est, ad eius probationem ex phy¬
sica vera deductam, progreditur. Est verùm
inquit, elementa hęc inferiora, vnius, & eius
dem substantiae fore, cuius & coelum ipsum,
nec aliàs inter sese differre, quàm accidenta¬
liter: hoc est vti corruptibile, & in corruptibi¬
le, purùm & impurum, graue & leue, serenum
& opacum, agens & patios, mas & foemina,
&c. quae omnia sunt accidentia non substan¬
tiae. Coelum enim est incorruptibile, hinc fit
vt eorum quae corruptibilia sunt (elementa
puta) nullum altius attollitur, quàm ad sphe¬
rae proximae concauitatem, in qua graditur
Lunae corpus & circumuoluitur. Eius rei
causam fore dicimus, quia non habet patiens
in suum agens potestatem, at è contra: quo
fit vt coelum elementis, & non haec illi mi¬
sceantur naturaliter. Sed quamuis elementa
patientia fore dicamus, intelligendum est
hoc respectu coeli, siquidem in sese mutuò
per corruptionis motum agere possunt, vt
ignis