465
SERMONIS VERIDICI.
10
niculo, generationemque naturalem promo¬
moueant, non tamen inchoare per se pos¬
sunt, non magis quàm absque substantijs per¬
sistere.
De similitudinis inferiorum & superio¬
rum fructu.
CAPVT QVARTVM.
Expositio metaphysica.
Similitudinem istam in vnitate postmo¬
dum concludit Hermes, inquiens, Ad
perpetranda miracula rei unius. Metaphysi¬
iam explicat ea quae physicè proposuit, ac
si loqueretur. Oportet admirandorum arti¬
ficem habere coeli notitiam & elementorum
perfectissimam, identitatis eorum & conue¬
nientiae, priusquam ad vnicum totius philo¬
sophiae scopum & Medicinę terminum per¬
ueniat, quo medicamentum vniuersale fa¬
bricet miracula patrans: quod solum possit
indifferenter omnibus mederi morbis, tam
incurabilibus (quos vocant) quàm alijs. Non
est sanè mirandum, si paucissimi sint etiam
docti viri Medici, qui hanc artem credere pos¬
sibilem valeant, cùm summa sit admiratio¬
ne digna, his etiam qui fuerut experti: quid
ignaris? Verùm si quis consideret magnalia
Dei naturae per ipsum inclusa, licet admire¬
tur,