465
PARS PRIMA,
11
tur, cum veneratione maximâ, non impossi¬
bilem iudicabit. Impossibile tamen vt ali¬
quis mortalium eam intelligat, nisi diuino
sit priùs illustratus lumine: tum etiam fab ri¬
cando miranda viderit in hac arte prodere
se, quae doctissimorum, & mundi sapientum
occulta sunt oculis ac menti. Poterit etiam
illustratus, ex permissione diuina quempiam
diuinitùs electum illustrare verbis philoso¬
phicis, quae qui non intellexerit, non electum
se putet, aut electionis horam sui nondum
aduenisse. Nam euonire quandoque solet, vt
post multos annos, labores & studia maxi¬
mis etiam facta sumptibus, quidam electi sint
pulsationibus, orationibus & inuestigatio¬
ne sedula? Dicit enim Christus Pulsate &
perietur vobis, petite & dabitur, quaerite &
inuenietis. Erit igitur hac ratione quiuis ad
hanc artem electus; modò Christi verbum se¬
quutus fuerit. Paucissimi tamen reperiuntur
qui perseuerant in finem vsque. Ne vobis ope¬
ra mea hac in re defecisse videatur, adferam
in medium ea, quae mihi concredita sunt ha¬
ctenus ad intelligentiam istius excellontissi
mae scientiae, Medicinam Patrum antiquorum
vnicam & vniuersalem docentis.
De¬