469
DE MAGISTERIIS.
141
CINABARIS FACTITIA IN
argentum.
Hydrargyri transmutationi vicina est cinabaris factitiae conuersio. Cum
enim facta sit ex sulphure & argento viuo; sulphur autem cum vitriolo vim
habeant metallicam materiam figendi, quae postea ad certam formam pro¬
ficit seminali sua virtute; parum admodum differt hoc artificium à praece¬
dente, vbi figebatur prius per aquas vitriolatas, vel sublimatione à vitriolo
& sale; postea vi seminali adiecto metallo perfecto donabatur, quanquam
aliquando & simul fiebat vtrumque. Hic autem fixus per sulphur est in
quo tanquam matrice comprehensus latet: animatur autem & planè figi¬
tur tum halitu vitriolato argenti, tum anima huius seu spiritu foecundo. Pra¬
xis haec esto.
Hydrargyrus purus cum puro sulphure sublimetur in vsifur, seu cina¬
barim. Haec fracta in tessellas, includatur sacculo; & suspendatur in ollam
ad medium. In imo contineatur puluis vitrioli, aluminis, & salis tartari,
vel etiam vitrioli solius. Subijciatur flamma, sinaturque cinabaris probè
imbibere spiritum vitrioli. Loco pulueris sicci; potes vti tali lixiuio:
luminis vitrioli singulae vnciae, tartari vnciae duae, calcis viuae quatuor, cine¬
ris querni septem, aquae ferratae quantum satis. Fiat lixiuium quo vapo¬
retur cinabaris, vt ante dictum est, vel etiam in ipsam aquam immissa per
manicam, ita ne attingat fundum & latera, sed in medio pendeat; coquatur
donec probè figatur.
Exemtas tessellas macera per biduum in aceto in quo sit solutum chal¬
canthum Vngaricum, vel coque ex oleo (sulphuris, &c.). Exicca coctas, &
oblitas oui albo volue reuolueque in scobe argenti optimi subtili, vt vndi¬
que densè adhaereat: potes & includere argenti folijs, vel lamellis, aut mu¬
tuò sternere vt in cementis. Immitte in catinum fortem & vndique clau¬
de. Claustris resiccatis inter arenas reuerbera per gradus ignis ad tridu¬
um, vel quousque perfecta res sit. (Si enim egeris rudius, septem, aut etiam
duodecim dies requires, vel mensem integrum.) Sitamen cineres placent
prae arena; diutius reuerberandum est. Vbi spontè vas refrixerit, effringe
id, & ab exemtis tessellis argenteum puluerem, qui erit niger, exuccus,
spongiosus, per pedem leporinum cautè abstrahe. Ex hoc puluere au¬
rum elicies, vt supra dictum est. Nam vt argenteus spiritus hydrargyro
communicatur in sulphure concluso, ita vicissim sulphureus tingens &
vitriolatus figens argento. Detersis tessellis adijce plumbum & in hoc
excoque argentum. Massam fulmina, & argentum im compella remane¬
bit.
Huius