469
142
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
Huius transmutationis autores sunt, Hieron. Rubeus, Picus Mi¬
randulanus, Baptista Porta, Euchyon, Dornesius, quidam innominatus, &
alij fortè plures. (Illud tamen argentum quò foret constantius, figerem amplius
per sua cementa [sic], aut adijcerem tertiam natiui argenti partem, &c. Notabis au¬
tem ad eundem quidem scopum contendere dictos autores, veruntamen singulos
nonnihil variare, veluti Euchyon ita describit: Cinabari affunde aquam fortem
in qua argentum sit solutum, atque commacera, (vel imbibe vt moris est) destilla
posteater, aut quater, vt sic restet cinabaris alba. Hanc in tessellas fractam ster¬
ne mutuò, cum elimata argenti scobe, vsque ad vasis (quod debet esse ferreum,
vel ex argilla forti fundi plani) plenum sepeli in cineribus, & lentum ignem ad¬
moue per biduum. Postea intende eum vsque ad septimum; postrema nocte sit
validissimus. Vbi refrixit, in plumbum excoque & fulmina. Nonnunquam et¬
iam in oleo vitrioli per octiduum maceratur. Postea exiccatus puluis immiscetur
argento fuso ea quantitate quam capere potest. Reuerberatur in igni, vt suprà, &
tandem reducitur.)
STIBIVM IN METALLVM.
Stibium adiectis ferri lamellis, saepius funditur per salem petrae in re¬
gulum plumbeum, (quem aliqui vocant marcasitam, & videtur parum dif¬
ferre à plumbo cinereo duro quod bismuthum nominant.) Hic eluitur, & emol¬
litur, vt suprà dictum est, donec metallicam naturam perfectius sortiatur.
Nonnunquam immiscetur stannum.
Paracelsus autor est etiam crystallinum arsenicum mutari in formam
metallicam corallinam, marcasitam.
Ita & colcotar subitò leuiterque fusum, deponere regulum cupreum,
dicitur: (hoc ipsum arguit efficaciter cognationem metallorum. Fit enim colco¬
tar ex vitriolo. Hoc educitur ex auro, argento, ferro, cupro, &c. Itaque illa per
vitriolum abeunt in cuprum, & cuprum ipsum reciprocam mutationem sustinet.
Collige postea hinc quoque quantam vim in metalla habeat chalcanthum.)
Porrò metalla omnia transformata in calces, quae rediguntur in li¬
quores perspicuos, atque ita planè in aliud quiddam, cum hinc reducuntur
in metalla; posse autem reduci luculentè testatur Geber in commistionibus
& repurgationibus metallorum, ad hanc classem recidunt.
(Nonnulli promittunt & sulphuris in metallicam naturam transmutatio¬
nem, per aquas fortes crebrò commaceratas, abstractas, & redditas. Sed iudica¬
uerim requiri metalli additamentum, vt animam metallicam accipiat, &c.)
Molybdaena & lythargyros ex plumbo inter fulminandum fa¬
cta, reducuntur in ipsum plumbum recocti¬
one in sua fornace.
TRA¬