465
PARS SECVNDA.
19
motus. Exempli gratia, si faber domum ex¬
truere debeat, haec tria potissimum necessa¬
ria sunt, scilicet ars aut ingenium, quae spiri¬
tus existunt: motas aut operatio, quae sunt
animae: deinceps ipsa materia, quae corpus
artificij refert. Si quis dicat hoc loco motum
accidens fore, concedimus: at in operationi¬
nibus naturalibus negamus, quia commisce¬
tur vtrique substantiae spiritus & corporis,
motus substantia quae ab vtraque procedit:
hoc probatur à continuo motu vegetabilium,
animalium, & mineralium in suis genera¬
tionibus, aut operationibus. At in artificiali
motu, cui nulla suffragatur natura, deducto
ad suum effectum artificio cessat in eo mo¬
tus omnis. Concludentes dicimus nullum
posse fieri motum absque motore, motoque:
tria sunt igitur ad vitam naturalem necessa¬
ria haec, velut anima, spiritus & corpus, quae
coniuncta simul omnia, naturale quid vnum
efficiunt. De spiritu rationali verò, nullam
hîc mentionem facimus, quia naturalis non
existit, quapropter huic non est artificio sub¬
iectus, at istud illi.
b 2
De