465
30
SERMONIS VERIDICI
TERTIA PARS.
De parentibus metaphysicae prolis.
CAPVT PRIMVM
Expositio Physica.
"PATER eius est Sol, Mater
Vero Luna. Portauit illud
ventus in ventre suo. Nu¬
trix eius terra est. Pater
mnis Theolesmi totius mundi est hic. Vis
eius integra est, si versa fuerit in terram.")
Postquam Hermes artem supernaturalem
ex diuinis & naturalib. probauit. Foetus ad¬
mirabilis generationem à suis parentibus
indicat, à patre primùm his verbis. "Pater eius
est Sol". Quid Sol & Luna sint in coelo non est
quod explicemus, cùm pueris etiam notis¬
simum existat. Verùm actiones, atque virtu¬
tes eorum pauci reperiuntur qui intelligant.
Quapropter eas hoc loco narrare datur oc¬
casio,