465
PARS TERTIA.
31
casio, quarum cognitione mens ad altiora per¬
uenire potest, vtpote metaphysica. Sol itaque
coelestis est luminare diei magnu à Deo posi¬
tum in medium coelum. Cur autem coelum
occupet medium, intelligendum est hac de
causa fieri, nempe vt superiora se nec non in¬
feriora quaeuis calefaciat aequaliter & illu¬
minet. Sicuti fons vitae nostrae (caducae ta¬
men) est cordis nostri centrum, in quo viget
calor naturalis reliqua nostri corporis mem¬
bra calefaciens & illuminans, id est, vivifi¬
cans: non aliàs. Sol omnes mundi partes su¬
periores & inferiores calore lumineque suis
viuificat. Hac de causa mundi cor à calore di¬
citur, & oculus à lumine, quia cuncta perlu¬
strat, etiam abditissima quęuis in terrae centrum
vsque. In eo coelicae virtutes omnes reconditae
sunt, & ipse reliquas omnes stellas infra su¬
praque se existentes illuminat. In summa cor¬
pus est omnium quę in coelo sunt & in terra
nobilissimum. Iusta ratione primus post Deum
parens est omnium ab Hermete vocatus, quod in
eo semina quoruuis & formae delitescant in¬
feriorum. Masculinu & vniuersale semen,
ac naturae primum & potissimum sulphur
existit, genenerationumque pars omnium,
& potissima causa. Quamobrem à sapientis¬
simis viris, vt Paracelso primùm affirmatur
Solem & hominem generare hominem.
A So¬