465
SERMONIS VERIDICI
38
uemque. Nunc est quòd sciatur vlteriùs, etiam
in omnibus fore coelum, id est quintam es¬
sentiam, quae per ventum, hoc est aërem arte
chymica factum, portatur, &c. Qua via ven¬
tus hic fiat chymicè, prior Pars continet, etiam
quum sic, & quando nominatur aër: item
quinam physicus vel naturalis ventus in terrę
cauernis generetur, &c. Modò restat vt ven¬
tùm huiusmodi metaphysicè probemus sieri
per experientiam artis chymicae, prout affir¬
mauimus. Chymistę veri, nihil intentatum re¬
linquentes eorum quae ad naturam pertinent,
studio suo merè philosophico, repererunt
venti naturalis originem hoc modo. Quum
ad fusionem calcinatorum suorum, & redu¬
ctionem in corpus (vt aiunt) igne continua¬
to nullius respirationis, que follibus quan¬
tumuis magnis, vel duplicatis excitare non
poterant, indigerent: ad globi terrae simili¬
tudinem, globum aeneum vacuum, aut sphe¬
ram extruxerunt vnico respiraculo patentem,
vix aequè magno ac cicer intrare posset, per
fistulam sesquipedales longitudinis promi¬
nentem ventris eius medio. Quem ad quar¬
tam plus minusue suae capacitatis partem
imbuerunt aqua. Demùm super crates fer¬
reas, & supra carbones aut prunas colloca¬
runt, fistula ad alterum ignem directa flagran¬
tem, in cuius medio vas fusorium cùm sua
mate¬