465
PARS TERTIA.
39
materia situm erat. Statim atque per calorem
aqua suos in vapores conuersa vel resoluta
fuit, his tandem auctis & multiplicatis, aut cum
impetu prorumpere, magnumque flatum
excitare coacti sunt instar venti, vel globus
huiusmodi crepuit medius, si fortè minus
os illis in exitum patuerit. Hac ratione ven¬
ti naturalis generationem edocti sunt, aliàs
fieri quàm à gentilicijs philosophis quibus¬
dam experientia nihil docentibus, at verbis
tantùm effutitum est. Quia de venti natura¬
lis generatione diximus in priori Parte, hîc
obiter eam pertransibimus, ad nostri venti
chymici declarationem venientes. Non
liàs quàm auditum est, sub nostro globo ter¬
ra chymica struimus ignem, quo mercuria¬
lis aqua nostra suos in vapores resoluitur,
ad globum coeli nostri scandentes. Verùm,
quia generatio nostri foetus est super
naturalis, nostra matrix, aut ven¬
tus nullo modo respirare de¬
bet, vt infrà latiùs.
De me¬
c 4