465
PARS QVARTA.
47
& patiens. Huiusmodi separatio primum est in
hac arte necessaria, quę propriè vocatur à phi¬
losophis elementorum diuisio puriorum ab im¬
purioribus. Docet hîc author primam prae¬
parationem esse mundificationem partium
in hac arte conuenientium. Non nulli pu¬
tant elementorum quatuor separationem
hic intelligendam esse, quod ego nemini re¬
fragari cupio, si de separatione philosophi¬
ca, non vulgari tamen intellexerit. Sub ignis
hac appellatione duo alia continentur ele¬
menta, scilicet aër & aqua. Nullus siquidem
ignis est aeris expers, nec aër aquae, cùm aër
sit aqua per ignem resoluta, quo cogitur illa
sursum ascendere. Terra verò partim ascen¬
dit, partim inferiùs & fixa remanet, vt infra
declarabitur exactiùs.
De secunda purificatione materiae.
CAPVT SECVNDVM.
NOnnulli putant hanc particulam, "subti¬
le a spisso", referri ad priorem, nempe, Se¬
parabis terram ab igne verùm ego sum istius
pinionis cum authore, secundam & particu¬
larem esse purificationem philosophicam:
qui credere volet poterit, qui noluerit,
minimè cogitur: "Subtile" quidem à Phi¬
loso¬