465
SERMONIS VERIDICI
38
losophis, dicitur omne quod aethereum est,
aut per aetherei virtutes in subtilitatem reda¬
ctum. Nam vti suprà dictùm est, aethereum
& elementa substantia quidem vnum fore,
sic etiam remotis accidentibus, quibus tan¬
tùm differunt, in vnum facilè redibunt. Est
igitur authoris sententia per separationem
subtilis à spisso, subtiliari spissum, & in ae¬
therei subtilitatem elementare posse redigi
metaphysicè. Hęc separatio, philosophica so¬
lutio dicitur, quae nisi praecedat, compositio
nulla fieri poterit etiam philosophica. Qua¬
propter haec posterior separatio peroptimè
consideranda est, ne cum priori confunda¬
tur. Ex ordine dictionum in orationibus (li¬
cet nulla coniunctio sit intermedia) patet au¬
thoris menti meam opinionem esse confor¬
mem, cùm priùs dixerit, "Separabis terram ab
gne". Si hanc sententiam per eam quae sequi¬
tur exposuisset, vt nonnulli volunt, dixisse
debuerat postea, "Spissum à subtili", quia terra
spissior est igne, quem etiam praecedit in
ratione, & non inuertisse praeter omnem scri¬
bendi rationem substantiuorum correspon¬
dentiam. Nec dici potest adiectiua fore, quia
spissam dixisset. Vnus est hic Philosophorum
occultandi modus in manifestissimis, à quo
reliquos addiscas.
De