465
PARS QVARTA.
49
De instrumento philosophico uel metaphysico.
CAPVT TERTLVM.
Postquam author materiam, & operan¬
di modum in eam indicauit, ordine con¬
uenientissimo post, instrumentum addit phi¬
losophicum, eiusque temperamentum ver¬
bis occultissimis, inquiens: "Suauiter cum inge¬
nio magno". Qui filij sunt Hermetis, facilè per¬
cipiunt, quid per haec verba velit, & non
lij. Chymistarum, vt etiam naturae proprium
instrumentum est ignis, qui penes artifices
multipliciter consideratur. Est enim ignis
externus, aut internus: Externus aut violen¬
tus aut per tres gradus temperatus; vel natu¬
rali similis, & remississimus, qualem sibi na¬
tura in generatione rerum vsurpat: Internus
cuilibet substantiae proprius est, & naturali¬
ter insitus, cuius etiam Chymista rationem
habeat oportet. Vtuntur igne violento Chy¬
mistae, vel inter calcinandum, sicciora subli¬
mandum, aut metalla sua liquefaciendum:
igne temperato per tres gradus inter destil¬
landum ascensoriè, descensorieque: naturali
simili dum putrefaciunt, digerunt, conge¬
lant, vel circulatoriè soluunt, atque fixant.
Patris Hermetis documentum est, vt filij sui¬
postremò, quo naturam in suis operationi¬
d
bus