465
62
SERMONIS VERIDICI
humani rem istam exponendam assumpse¬
rim, alijs opinionem dictam integram relin¬
quere cupio, munusque meum & officium
pro viribus prosequi. Sic pro parte mea rem
intelligo: "Quia vincet," id est purgabit: "omnem
rem subtilem," hoc est Mercurium totum hu¬
manumque sanguinem; vel humorem in
quo spiritus vitales degunt: "omnemque solidam
penetrabit," id est carnem & ossa penetrando.
suis ab infirmitatibus vindicabit, &c. Nam
vti supra gloriam pro metallis exponendam:
& obscuritatem pro hominibus fore dixi¬
mus, sic etiam hoc loco pro corporibus hu¬
manis est intelligenda solidorum penetra¬
tio, subtiliumque humorum scilicet purga¬
tio. Nam in homine mineralis; animalis &
vegetabilis est sita virtus naturaliter; &
mnia quae maior in se mundus continet
ctu, sunt in minore potentia. Quapropter
mnem rem, & non rem absolutè dixit Her¬
mes, &c.
SEPTIMA