465
63
PARS SEXTA.
SEPTIMA PARS.
De comparatione metaphysici magisterij, ad
mundi creationem.
CAPVT PRIMVM.
"SIC mundus creatus est".
Aenigmaticé docet Hermes
hoc loco totum artificium suae
Metaphysices à creatione mun¬
di perdiscendum esse. Non est quod arbi¬
tretur quispiam, eum dicere velle, suos filios
ex nihilo, sicuti Summus rerum omnium Ar¬
tifex mundum, Solem suum creare, verùm
ex iam creatis à Deo, perfectionem ab ipsô
creatam, & in rebus existentem elicere pos¬
se. Quapropter dictio creationis hic pro di¬
uinę mentis ordine, tempore creationis mun¬
di sumenda est. Eritque sensus & authoris
haec opinio, nempe: Sic in sui creatione mun¬
dus est ordinatus, id est artificium nostrum
similem seruat ordinem illi, qui fuit in crea¬
tione mundi. Iam videamus qualis iste fue¬
rit. In Genesi legitur: Ab initio creauit Deus
coelum & terram. Sic etiam ait Hermes,
opor¬