465
PARS OCTAVA.
65
OCTAVA PARS.
De compositionibus elementorum Phi¬
losophicis.
CAPVT PRIMVM.
"HINC erunt adaptationes
mirabiles, quarum modus est
hic."
Ista particula praecedenti conformis est,
eique respondet ex arte. Videtur enim Her¬
mes idipsum loqui: Si tu pari modo feceris
de tua materia, quo de mundo factum est ab
initio, hoc est ab eo si puriora separaueris ab
impurioribus elementa, nec non à spissis
subtilia simpliciaque, mirabiles fient inde
adaptationes elementorum & mixtiones.
Ita Deus elementa coniunxit ab initio, vt
nullum elementum sit, quod in se non con¬
tineat aliud elementum. Hinc fit etiam vt
per Mosen duorum tantùm elementorum
nuda mentio facta sit, aquae scilicet, ac terrae,
quae dicitur ibidem aliàs arida. Nam sub ter¬
ra concluditur ignis, & sub aqua continetur
c
aër.