465
SERMONIS VEREDICI
64
oportet vos coelum & terram à Deo creata,
materiaque nostra contenta rursus produ¬
cere, hoc est ab inferiori superius eius discer¬
nere. Quod suprà dixit sui statim sermonis
ab initio sub finem repetit quasi diceret: Ex
his duobus vnum oportet generari, nam per
se nihil generare potest, sed cum alio sui si¬
mili, quod etiam ex seipso fuerit? Hoc idem
est ac si loqueretur: Vnum ex duobus tertium
generat per similitudinem. Dicit etiam in
Genesi Moses: Terra erat inanis & vacua, &
spiritus Domini ferebatur super aquas, &
separauit aquas quae sub firmamento sunt
ab aquis quae supra firmamentum existunt,
&c. Quid multis, totam si Genesin cum in¬
uocatione diuini luminis meditatus fueris,
artem hanc inuenies, aliàs non. Haec
est Hermetis mens atque sen¬
tentia.
OCTAVA