465
SERMONIS VERIDICI.
68
NONA PARS
De manifestatione duplici materiae, cùm ab au¬
thoris nomine cognomineque, tùm ab eius
arte, nec non experientia depromenda.
CAPVT PRIMVM.
"Itaque vocatus sum Hermes
Trismegistus, habens tres
partes Philosophiae totius
mundi."
In finem vsque reseruauit Hermes decla¬
rationem suae materiae, quam duplici via pa¬
tefacit eis, qui pollent ingenio: siquidem ru¬
dibus minimè propalanda, porrò nomine
cognomineque suis aiens: "Itaque uocatus sum
Hermes Trismegistus," ac si loqueretur suis filijs.
Hac ratione vocatus sum Hermes, quia Sa¬
pientiae Metaphysicae vobis interpres, &
Trismegistus, vel ter maximus, quia haec Sa¬
pientia quam vobis annuncio, sub ternario
latet in vnum concluso. Quod meliùs vt in¬
telligatur, excellentiam ternarij duximus in
lucem