465
PARS NONA.
69
lucem esse propalandam. Sacrato ternario
totus mundus, ordine, numero & mensura
per vnitatem constructus est. Vnitas enim
non est numerus, sed concordiae foedus. Bi¬
narius verò primus numerus discordię fons
& origo, per assumptionem materiae disse¬
ctus est ab vnitate, & rursus in vnum coniun¬
gi non potest, nisi vinculo plurimùm indisso
lubili, quod solum vnum est. Frustra certè la¬
borat qui paria paribus copulare nititur, sed
impare solo paria conueniunt in vnum. Nu¬
mero nanque Deus impare gaudet. Vnarius
itaque binarium, hoc est vnum & vnum, per
vnitatis simplicitatem, in ternarium vincit,
animatque, nexu quidem indissolubili. Nam
vnum in aliquas partes diuidi non potest.
Non enim vnum atque vnum duobus con¬
iungi possunt, cùm duo, quae nectere debe¬
rent, in vnum atque alterum per se solubilia
sint. Reijciatur itaque binarius & ternarius
reducibilis erit ad vnitatis simplicitatem, vt
ait Io. Tritemius in epistol. ad Germanum
Gnaum, & latiùs. Non est humanus mi Ger¬
mane hic ascensus, neque eorum imitationi
consentiens, qui vna duntaxat ala sursum fe¬
runtur, sed paucissimis familiaris, illis vide¬
licet qui sese in vnitatem, non temerè redu¬
xerunt, & in quorum est mente verus terna¬
rius, id est qui reiecto binario per assumptio¬
nem
c 3