465
PARS NONA.
veluti cum aqua terrae mixtura: vel remota
prout vitriolum: aut sunt immediata, sicut
argentum viuum & sulphur. Ex his duobus
posterioribus iuxta puritatem amborum,
vel impuritatem alterius, aut vtriusque no¬
bile vel minus, aut prorsus ignobile natura
calore subterraneo vix annorum millibus
generare dicitur metallum. fit ut quantò
sub diuturniori coelestium influxuum obe¬
dientia mineralia fuerint, tantò firmiori, ua¬
lidiorique potentia uirtutes acquisiisse coe¬
lestes efficacissimas, inter ea quae corporeas
uires habent restaurare conseruareque non
immeritò putentur: & nobiliùs quò me¬
tallica forma sua materia minus fuerit op¬
pressa. Metallorum forma generalis, ęqualis
est omnibus, at propter materiae uariam di¬
spositionem, in uarias prorumpit formas
specificas. Quod si uniuersalis metallica for¬
ma iungatur suae materiae [sic] coęquata propor¬
tione partium dispositae, in speciem omnium
nobilissimam, & in aurum prorumpat opor¬
tet. Nam locus iam ęquatas partes continet,
natura quoque proportionatum calorem ad¬
hibere nouit ut instrumentum. Aurum itaque
suo calido non est frigidius, nec suo frigido
calidius, pariter humido suo non siccius, nec
humidius arido, sed undique temperatum,
unitum, ac tanta perfectione compactum à
natu¬
e 5