465
74 SERMONES VERIDICI
natura, quòd nulli penitus igni cedere pu¬
tetur naturali. Philosophi tamen aiunt arti¬
ficiali primam in sui materiam igne resolui
posse, in quam nisi resoluatur, impossibile
fuerit ipsum in stomacho posse digeri, quod
igne vehementissimo reliqua metalla vin¬
cente, lapidesque consumente non vri dici¬
tur, sed purius ac perfectius reddi, quousque
ad summum suae perfectionis gradum per¬
uenerit: in igne tunc vt Salamandra iubilare
dicitur. Non de monetario, sed per Antimo¬
nium ita depurato, quòd nihil alterius in
mixti metalli relinquatur, ipsos intelligere
certum est. Quapropter frustra laborare viden¬
tur omnes quotquot aurum potabile facere
conantur, nisi priùs aurum in primam sui
materiam resoluerint, hoc est in argentum
viuum & sulphur, quae materia, metallorum
omnium est prima, proxima & immediata.
Haec sit igitur auri conclusio, quòd à sua per¬
fectione similitudineque Solis coelestis, terre¬
stris Solis nomen sortitum sit à Philosophis,
qui etiam terrestrem Lunam argentum pu¬
rum, quod cupellatum vocant aurifabri, no¬
minarunt, colore pondereque solùm ab auri
perfectione diminutam. Calore nanque defi¬
ciente, deficit in ea pororum compactio, re¬
strictioque, quibus metalla pondus acquirunt
vt argentum viuum. Omne decoctum natu¬
rali¬